|
[TORRICELLI] a GILLES
PERSONNIER DE
BOBERTVAL [in Parigi].
[Firenze, 7 luglio 1646].
[...] Archimedes supposuit olim proiecta non per
parabolas, sed per
lineas spirales suas procedere; et huius suppositionis gratia totum
libellum composuit. At suppositionem esse falsam non multo post
comperit. Quid faceret? librum ne illum damnare penitus debebat? quin
potius eadem omnia legi sineret sublata omni Proiectorum memoria,
additoque vocabulo puncti cuiusdam, quod non naturali, sed ficta quadam
motuum lege moveatur. Proprium habet hoc Geometria quod nullis alienis
auxilijs suffulta, sibi ipsi tantum innixa numquam ruere potest, sed
mole sua stat, licet reliqua omnia, quae propria culpa ipsi male
adherebant, dilabantur. Reiciamus ergo quicquid Physicum est in eo
libello, nempe vocabula proiectorum, gravium, ballistarum etc. et
Geometricum maneat, hoc est propositiones abstractae. [...]
|
|
|
note:
(1)
Istituto e Museo di
Storia della Scienza, Firenze, Italia
(2) in OPERE DI EVANGELISTA TORRICELLI,
Carteggio
Scientifico, a cura di Giusepe Vassura,
STABILIMENTO TIPO-LITOGRAFICO G. MONTANARI, Faenza 1919, Vol. III
381-389
|
|